- NOVOGARDIA
- I.NOVOGARDIAduo sunt Ducatus Moscoviae, quorum alter dicitur Novogrodia inferior, in quo est urbs ampla, lignea eiusdem nominis cum ducatu, sita ad Volgae et Occae confluentes, Arcem habet in scopulo, et distat a civitate Mosque 100. milliar. Germanic. 40. a Ulodimiria in Boream. Alter vero dicitur, Novogrodia magna, incolis Nivogrod Wielki, et in eo etiam est urbs eiusdem nominis amplissima, ceteraspartium septentrionalium praecellens: magnitudine namque sua Romam superat, licet aedificia maiori ex parte lignea habeat: a Iohanne Basilio duce Moscovicae capta est A. C. 1577. distatque haec urbs in Circium, a civitate Mosqua 105. milliar. Germanic. 46. a Plescovia in Ortum; uti fere a confinio Lithuaniae in Boream, et a Narva in Eurum. Fuit in ea Idolum nomine Perum, quod accolae summô cultu adorabant: erat illi forma viri lapidem ignitum manu tenentis, ex quo fulmen emicabat, Metel. Bert. Ad Volkovam amnem, qui ex lacu Ilmeno exit. Capta fuit a Suecis A. C. 1611. sed reddita Moscoviae Magnae Duci cui subest, ut dictum ab A. C. 1577. Suntque in ea 70. monasteria. Baudrandus.II.NOVOGARDIAvulgo NOVOGROD, seu NOVOGOROD, urbs gemina Sarmatiae in regno Moschorum: una magna cognomine, Archiepiscopalis et metropolis Russiae albae, urbs amplissima, a Moscha Moschorum regia 100. leuc. in Occidentem, quot a Plescovia in Boream, longitud. 57.000. latitud. 70. 10. Altera inferior cognominata ad Volgam fluv. inter Moscham 100. et Cassanum in Eurum 70. leuc. Germanic. teste Sigismundô Herbersteiniô, longitud. 72. 00. latiud. 60. 10. Prioris quanta olim fuerit potentia. ex Proverbio patet antiquo, Quis potest contra Deum, et magnam Novogardiam? Verum non solum a Iohanne Basilide, A. C. 1477. Sed et a Suecis, A. C. 1611. expugnata, vanitatis humanae memorabile specimen esse coepit. Hi enim duce Iacobô de la Guardia, Basilio Ibanovitz Zuscio, contra Pseudodemetrios a Polonis defensos, auxiliatum venientes, insolens hoc ac superbum verbum irritum reddiderunt, cum a sex eorum milibus ingens Urbs, in qua amplius 100000. Russorum, apertâ oppugnatione, caperetur. Mox vero, cum Pseudo-Demetrio IV. etiam occiso, Mosei sibi consulerent, ac Michael Federovitzius Imperator Russorum electus, rerum potiretur, Sueci, Magnô Ducatu Novogardiae ei restitutô, Livoniâ vero, Ingriâ, Careliâ aliisque ad Mare Album provinciis retentis, pacem cum eo fecerunt. Idem ibid. p. 250. et 257.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.